top_banner
Bibliografia, aneksy

Rozdział 14.


Bibliografia. Aneksy.

Str. 2

*B. Dokumenty źródłowe.

1. „Matricularum Regni Poloniae Summaria”, wyd. T. Wierzbowski
Są tu dokumenty wydawane przez kancelarię królewską.

Cz.2 / nr 478/1495 r.
Mariemborg, dominica ante Epiphaniae (4 ian.). Rex consentit, ut Paulus Baliczski Sopphiae de Pyeskowaskala, uxori suae, dotem et dotalitium in bonis regiis castro Boleslawiecz et villa Woynczino inscribat. XV, 97.

Cz.3 / nr 2652/1506 r.
Rex sumas 1740 fl. Hung. Et 360 marc. in oppido Boleslawyecz in villis Domborow (Damaborow), Jankowi, Slup, Oppatow, Chrosczyn, Myeleschyn, Radosthow, Lubnycza, Dzethrzychowicze, Voyczyn, Chotynyn (Chotynya) et Sdzari de manibus consortis et erorum Petri Baliczki per Stanislaum Saffranyecz de Pyesskowa Skala, succamerarium curiae regiae, consensu regio exemptas et per eundem Jaroslao de Lassko, palatino Siradiensi, cessas, personam eiusdem transfert MD.XXII,78.

Cz.4, t.2 / nr 12742/1520 r.
-f.4 post Galli (17 oct.), Andreae Dunyn de Prawkowicze, capitaneo Boleslawiensi, 2500 fl. pro conducendis contra magistrum Prussiae militibus mutuati in oppido Boleslawiecz et villis Wojyczyn, Sdzary, Donaborow, Jankowy, Wysszanow, Byala et in censu 160 mr. de bonis Brzesnycza annuatim regi solvendo inscribuntur 35, 102.

Cz.4, t.1 / nr 4295/1523 r.
-f.3 ante Margarethae (5 iul.).
Ioanni Dunin de Prawcowicze, capitaneo Brzesnicensi et Boleslaviensi, pro meritis castrum Boleslawyecz terrae Wielunensis cum villis Chutinin, Sdzar, Woyuczin, Biala, Wischonow, Domaborow et Jankowi et cum contributionibus de villis monasticalibus, videlicet Dzietrzichowicze, Lubnicze, Radostow, Myelieschin, Chroslin, Slupy et Opatow, ad vitam donatur. 37, 475.

2. „Acta capitulorum nec non iudiciorum ecclesiasticorum selecta”, wyd. B. Ulanowski

t.2 / nr 1979/1500 r.
Voyczin
Provida Dorothea Stachowa de Voyuczin, prout terminus requirit, reproduxit coram iudicio quandam cartam papiream concordie et obligacionis tenorem in se continentem olim generosi dni Iohannis de Przedmosczie intencionem suam formando contra dnum Samsonem Zarsky heredem de Przedmosczie tanquam succesorem prefati dni Skalasky succamerarii Vyelunensis, petens .... sibi iusticiam fieri .... Ex adverso prefatus dnus Samson petivit sibi terminum differi eo, quia se ad expedicionem bellicam procurat, infra hinc ad secundam diem iuris post vacantias; et dominus distulit.

t.2 / nr 1988/1506 r.
In causa deodicate Anne abbatisse et sui tocius conventus Olobocensis contra honor. dnum Urbanum plebanum in Voyczyno honor. Dnus Mathias vicarius Vielunensis procurator prefati conventus ... proposuit ... quomodo ipse dnus Urbanus certo die anno preterito in estate forestavit pecora sui predii et ville tocius in Lubnycze subditorum et impulit eadem pecora in curiam sculteti  ville dicte Voyczyn strictam, ubi se mutuo prefata pecora trudendo vaccam meliorem dicte abbatisse perimerunt valoris medie altere marce, que ibidem circa scultetum mortua est; et demum iuniora pecora ibidem lesa et postea in brevi tempore mortua sunt eciam valoris I1/2 marce, kmethonum autem ... pecora multa lesa et destructa, que oportebat kmethones vendere in leviori precio quam constabant damnificando in III marcis; quare dictus procurator ... petivit eundem plebanum [cogi] ad reponendum valorem prefatum damni ... Ex adverso dnus Urbanus plebanus ... dixit se forestasse pecora in damno suo, pro quo damno est sibi satisfactum racione forestacionis, pecora autem dixit se impulisse iuxta ville consuetudinem ad scultetum sana et illesa; si et in quantum est sibi aliquod [damnum] illatum circa scultetum, dixit se non teneri de damno, quia ibidem scultetus debuit providere de pecoribus, ne in eisdem aliquod damnum fieret, et presertim cum ipse scultetus ius suum forestacionis, alias “oborne”, recepit; de damno autem prefato nichil sibi constat neone scit de eodem. Et dominus ad interloquendum terminum partibus infra hinc et quindenam assignavit.

t.3 / nr 801/1514 r.
(Ibidem) Dominus ex confessatis honor. Nicolai in Voyczin plebani eundem in pena sinodali condemnavit pro eo, quia quandam mulierem Iandrowa de ibidem temerarie post partum introducere in ecclesiam noluit et quia in die s. Martini et diebus Rogationum nullam processionem cum letaniis fecit. Item quod ibidem kmethones verberavit et eis non reconciliatus celebravit. Qui ibidem pro eadem pena est monitus per dnum Stanislaum, ut eam infra I mensem solvat.

t.3 / nr 823/1522 r.
In causa omnium et singulorum kmethonum de villis Voyczin et Sdzar contra honor. Dnum Nicolaum plebanum in Voyczin, rustici de Sdzar proposuerunt, quia ipse dnus Nicolaus in tercia Dominica non celebrat divinum officium, prout antiqua consuetudo servata erat; item quia non solet ad eos venire ad villam ad benedicendos panes, herbas et cereos; quod eciam postquam sibi affertur infans ad baptisandum, antequam baptisat, homines obiurgat verbis turpibus protrahendo moram; similiter in confessionibus et alia sacramenta eis ministrando non cum bona voluntate. Ex adverso plebanus negavit. Et dominus ... decrevit, quatinus ipsi laici habeant recursum ad ecclesiam parochialem in Voyczyn tanquam eorum matricem singulis annis cum panibus, cereis et herbis, ad benedicendum portent et deferant. Quantum vero de officio divino, plebanus tercia Dominica officium in Sdzary peraget, mandans, ut de cetero ipse plebanus sub pena sinodali, postquam requisitus fuerit pro baptismo et aliis sacramentis ecclesiasticis per ipsos parochianos, eis sine mora et absque protraccione aliqua, semotis conviciis et turpibus verbis, administret.

t.3 / nr 824/1522 r.
(Ibidem) Omnes kmethones de Voyczin comparentes similiter proposuerunt cum querela contra ipsum plebanum, quomodo cum ipsis in taberna contendit et quando sermonisat, turpia verba infert infra sermonem, maledictos ipsos affirmando et afficiendo, antequam eos et mulieres confessiones audit, turpibus verbis invadit, eas appelando meretrices et parochionos fures; eciam eosdem rusticos ante eorum domos stans in conflictum provocat et cum armis tabernatum vadit.; item ipse plebanus demandat sibi dare omni anno pro crismate duos grossos emendo; item eciam solus claves portat ad ecclesiam non dans eas vitricis, et quod sub sua custodia certa pars cere, superpilicium et cusinus at alia vestimenta, que fuerunt pro ecclesia data, de ipsa ecclesia sublata sunt; item quia eciam non servat ministrum ecclesie et solucionem clericature vult integre habere; et si aliquem pro tempore ordinat, prius percussum ante tempus expellit, propter cuius dni plebani furiam et protervitatem ipsi parochiani magnum dispendium et iniuriam paciuntur, petentes eundem a talibus compescere et per dnum Officialem ad resignandum seu commutandum ecclesiam suam propterea compellendum fore; in presencia plebani petentis terminum deliberandi vel concordandi ... Dnus vero Officalis decrevit, ut ipsi parochiani collecta clericatura eam presentabunt ad acta scolamque reformare tenebuntur; eciam dominus eosdem absolvit a solucione II grossorum, quos dabant plebano pro emendo crismate.

t.3 / nr 825/1522 r.
Item plebanus proposuit contra Albertum scultetum de Voyczin ... quomodo ipse ortum sepivit in predio castri, in quo consevit frumenta et de eodem dicto plebano decimam dare et solvere manipularem non vult, petens eum communi iure ad solvendum dictam decimam compelli; in presencia dicti Alberti sculteti allegantis eandem decimam solvere non debere ... quia ipsum ortum pretio apud burgrabium convenit, qui sibi decimam prohibuit dare, duntaxat grossum, prout colonus, qui aliquando in eodem orto residebat, solverat, petens se ab impeticione ipsius absolvi. Et dominus ... attento ..., quia ipse ortus est emensuratus de agris predialibus, decrevit decimam solvendam annis singulis dno plebano pro tempore existenti, prout omnes parochiani tam de Voyczin quam de Sdzary apud acta presentes voce clara eundem ortum esse emensuratum de agris predialibus et publice testificati sunt.

3. Jan Łaski. Liber Beneficiorum, t.2, r. 1511-1523, s.143
Liber beneficiorum to spis dóbr i przywilejów kościoła sporządzany dla celów statystycznych i podatkowych. W pierwszej połowie XVI w. arcybiskup poznański sporządził takie wykazy dla arcybiskupstwa gnieźnieńskiego. Znalazły się tam też strona poświęcona Wójcinowi i Żdżarom - znajdujemy tu więc nazwy oboczne Wójcina.

Woyczyn.

 Ecclesia parochialis, tituli s. Catharinae, de collatione maiestatis regiae, quam modo ex istitutione possidet dominus Nicolaus Boleslawyecz; in eadem sunt clenodia et apparatus: calix argentus unus, secundus staneus, duae cruces argenteae, una in pede cupreo maior, secunda sacculo reliquiarum appensa minor, corporalia duo, casula de camcha simplici, secunda de postawyecz, missalia duo et tertium cum antiphonis notatis mixtum, psalterium pergamenum, agenda impressa dioecesis Vratislviensis, quatuor vexilla, ampulae quatuor, monstrantia de cupro, superpellicia duo, campanae duae in campanili, tertia in medio ecclesiae appensa pro signatura, antependia duo, pallae, sufficientes; sola vero ecclesia a choro cum sacristia murata, posterior vero pars de roboribus constructa. “Proventus” ecclesiae ad plebanum pertinentes. Habet enim duas villas suae ecclesiae iure parochiali attinentes, videlicet Woyczyn et Zdzar. Woyczyn, in qua est ecclesia parochialis, ibidem habet aream et dotem plebanalem cum domo infimae structurae cum hortis illi adiacentibus, duos etiam laneos agri; ibidem decimam manipularem de praedio regali percipit valoris quinque marcarum citra vel ultra et ratione missalium de quolibet laneo possesionato mensuram siliginis et aliam avenae, de hortulanis et molendinatoribus ratione mensalium per grossum recipit.

Zdzar.

Villa iure parochiali pertinens ad ecclesiam in Woyczyn ex vi unionis; in qua est oraculum ruinosum, tituli s. Bartholomaei; ibidem plebanus pro dote et fundo habet aream vacuam cum hortis et duos laneos agri quondam ad plebanum in Zdzar pertinentis; insuper de quolibet laneo possessionato ratione missalium percipit mensuram siliginis et tot avenae; de hortulanis vero et inquillinis ratione mensalium per grossum recipit. Vinum et ceram vitrici procurant ad ecclesiam; ministro ecclesiae parochiani salarium contribuunt et habitationem praeparant. Calix ibidem argenteus, casula de camcha simplici. De unione istius parochialis in Woyczyn constare non potest; ibidem cmethones questi sunt contra plebanum, quod ibidem divina non celebrantur; plebanus ex adverso allegavit curam ibi extinctam et ecclesiam cum incolis villae fore unitam ecclesiae in Woyczyn, et dominus visitator mandavit plebano producere unionem, infra hinc ad unum mensem, videlicet ad festum s. Andree coram domino officiali Wyelunensi.

 

Copyright © by Andrzej Głąb Wójcin 2009 - 2019.
Strona wykorzystuje pliki cockies do monitorowania i obsługi więcej